monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 176, 1
Mirrha calida est et arida. Si autem mirrham apud te portare volueris, eam primum in sole calefac, aut super laterem igne calefactum, ita modice defluat , id est zufliesze, et tunc eam iuxta te habe, ut de carne et de sudore tuo incalescat, et fantasmata, et magicae artes, atque invocationes daemoniorum super mala verba et maleficia herbarum a te fugat, ita quod te minus laedere possunt, ita si magica nec comedisti nec bibisti.